Ecclesiae bonum
de Pie XII
Date de publication : 25/12/1953

Texte original

MOTU PROPRIO

QUAEDAM VI0RBA EXPUNGUNTUR A CAN. 2319 § 1, I°


PIUS PP. XII


Ecclesiae bonum postulat ut, quantum fieri potest, caveamus ne, incertis privatorum hominum de germano canonum sensu opinionibus et coniecturis, Iuris canonici stabilitas in discrimen vocetur, neve, subtilitatibus et cavillationibus immorarido, contra apertam legislatoris voluntatem, legum violatoribus indulgeatur iniuste, quod nervum ecclesiasticae disciplinae disrumpit.

Sed quidam sacrorum canonum interpretes id non satis attendentes vim can. 2319 § 1, I° extenuarunt atque, plus aequo innixi praescripto can. 1063 § 1 in eodem revocati, docuerunt non quodlibet matrimonium a catholicis initum seu attentatum coram ministro acatholico puniri excommunicatione Ordinario reservata.

Itaque ne christifideles, metu poenae liberati, eiusmodi crimen admittere audeant, Nos, auditis Emis ac Revmis Patribus Supremae Sacrae Congregationis S. Officii, Motu Proprio ac de plenitudine Apostolicae potestatis, decernimus atque iubemus ut a can. 2319 § 1, I° expungantur verba « contra praescriptum can. 1063 § 1 ».

Mandamus autem ut hae Litterae Apostolicae, Motu Proprio datae, in Actis Apostolicae Sedis edantur.


Contrariis quibuslibet non obstantibus, etsi peculiarissima mentione dignis.


Datum Romae, apud S. Petrum, die xxv Decembris mensis, in festo Nativitatis Domini, anno MCMLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.


PIUS PP. XII

Texte Français